Charter Document - 02150921

Charter Document - 02150921


Charter Number: 02150921
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia seu vuirpitio que facta est apud Cluniacum monasterium publice Venit quidam miles nomine Ebbo ad ipsum cenobium causa orationis limina apostolorum Petri et Pauli invisere cupiens Unde nutu Dei correptus atque permotus abiit in conventu omnium fratrum qui residebant secundum morem monasticum in constituto capitulo Erant autem quam plures ibi fratres ad hoc spectaculum congregati tam senes quam etiam juvenes Balduinus scilicet Vivianus Ingelbertus Hugo Leutbaldus Humbertus Aymannus Teodoricus Vuitbertus Toringus Malguinus Bertrannus Achedeus Oddo Rodulfus Alduinus Bernardus Girardus Hunebaldus ac domnus Amalfredus canonicus In conspectu horum omnium ac reliqua multitudine caterva monachorum ob amorem omnipotentis Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli et pro remedio anime sue atque omnium parentum suorum postposuit omnem querelam et querimoniam quam habebat adversus locum Cluniacum et adversus monachos inibi commorantibus de alodo qui conjacet in comitatu Viennensi qui vocatur Celosa et ut nullus infans nullus propinquus aut consanguineus seu affinitate conjunctus adversus hanc vuirpitionem ab hodierna die et in reliquo tempore possit aliquam litem seu nausiam generare ipse propria manu subter firmavit testibusque tradidit roborandam Signum Ebbonis qui vuirpitionem istam fieri et firmare rogavit