Charter Document - 02150919

Charter Document - 02150919


Charter Number: 02150919
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mos est lex licet non scripta et usu jam communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur Quapropter noverint omnes presentes scilicet et futuri quia domnus Maiolus venerabilis pater quasdam res ad Cluniacum pertinentes monasterium per consensum omnium fratrum cuidam viro illustrissimo nomine Teudberto ac uxori ejus Raimodi filioque eorum nomine Vulrico per testamentum delegavit Sunt autem ipse res in pago Matisconensi atque Lugdunensi site hoc est alodum de Odenti villa cum vineis et terris et pratis omnique sua integritate sicut ipse memoratus Teudbertus Sancto Petro contulit alodum etiam qui est in villa Offenensi cum vineis et terris sicuti Abbo qui extitit noster donator tenuit Has ergo res denominatas prefatus abbas atque fratres concedunt ipsis ut quamdiu vixerint teneant et possideant et ut obierit Teudbertus statim alodus de Offeninco villa ad Cluniacum perveniat similiter etiam et ille de Odento post finem vite eorum ad ipsum locum deveniat in censu etiam omni anno pro terris utriusque duos solidos denariorum persolvant et ut semper et omni tempore vite eorum hec precaria stabilis permaneat manibus subter firmavimus fratribusque corroborari precepimus