Charter Document - 02150918
Charter Number: | 02150918 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus dicit in Euvangelio Date elemosinam et omnia munda sunt vobis ha beato thesauro regno celorum pensemus omnes cristiani quia mors qui venit per orbem terrarum neminem preterit Hab hoc igitur ego in Dei nomine Bos sacerdos pro Dei amore et per bonam voluntatem cedo vel dono Deo et sancta Maria siveque sancto Petro et sancto Cirici ubi corpus meum pervalere volo in loco qui vocat Escudrolas ubi domnus abba Maiolus de Cluniaco preesse videtur Isti sunt res in pago Alvernico in loco qui vocat Sancti Poncii in uno loco huno masnilo cum curto et vinea et habet fines in uno latus vel in Garino et in medio ipsa terra in ter Eugenia et Garinus presbiter in car via publica In alii loco vinea qui habet fines in uno latus Sancti Poncii in alio Hunbertus in ter Eugenia in car via publica In alio loco vinea qui habet fines in uno latus vel in duos Eugenia in ter Radulfo in car Girardo Si quis autem contradicere voluerit nisi cito resipuerit omni maledictione subjaceat et cum Datan et Habiran adque cum Juda traditore sint participes in inferno nisi a satisfactionem et emendationem venerit et hec carta firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa S Giral S Bosone S Alterio S Radulfo S Arnal presbiter S Ragenbal S Josbertus presbiter S Guidone S Arberto