Charter Document - 02150917

Charter Document - 02150917


Charter Number: 02150917
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus Christi fidelibus maxime autem catholicis et ecclesiasticis viris convenit ut quicquid faciunt per decretum litterarum corroborent quatinus in posterum inconvulsum ac stabile possit permanere usque ad illud tempus quo fuerit prefixum Quapropter noverint universi presentes scilicet et futuri quod ego Maiolus humilis abbas Cluniensis cenobii per consensum fratrum nostrorum in locum precarie delegamus ad filios duos Rudgrimni Varulfo clerico scilicet atque Rodulfo quasdam terras pertinentes ad cenobium nostrum Et sunt ipse res in pago Cabilonensi site atque Belnensi Concedimus ergo eis alodum qui est in villa Vallis cum servis et ancillis alodum etiam qui est in villa Maodchias cum servis et ancillis illam etiam terram quam habemus ad Sanctum Isidorum mansum etiam qui est in villa Alciaco Hec omnia denominata relaxamus eis ad usum vite eorum ea tamen ratione ut quamdiu vixerint hi duo teneant et si alius alium supervixerit ad alium qui superstes fuerit de his duobus perveniat et si ambo defuncti fuerint una medietas statim de his rebus ad Cluniacum locum perveniat et si Rodulfus legalem filium de uxore natum habuerit alia medietas ad ipsum solum filium de ipsa terra perveniat Ideo autem solum filium dicimus ut nullus seculari calliditate intellegat quod uno mortuo ad alium si contingerit eum habere perveniat sed uno tantummodo ipse autem ut defunctus fuerit ipsa medietas iterum ad nos perveniat absque ullo scrupulo vel dilatione in censum etiam omni anno festivitate apostolorum Petri et Pauli que est III kal julii duos solidos denariorum persolvant et ut hec precaria omnibus diebus vite eorum vigorem et stabilitatem obtinere possit manu nostra subscripsimus ac fratribus nostris corroborari precepimus