Charter Document - 02150916

Charter Document - 02150916


Charter Number: 02150916
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie que est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterio Cluniaco Igitur ego in Dei nomine Guineldis dono Deo et jam dictis apostolis ejus et pro [amore Elduis] et Asterti aliquid ex meis rebus que sunt site in pago Matisconensi in villa Camusiaco curtilum unum et terminat ipse curtilus a mane terra Tedaldi et a medio die similiter a sero terra Lenardi a cercio via publica Infra istas terminaciones dono totum Deo et jam dictis apostolis ejus Si quis vero hanc donationem calumniare voluerit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum et cum traditore Domini societatem habeat in inferno ipse vero coactus cui litem incusserit auri libras duas componat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Guinegeldis qui fieri et firmare rogavit S Ingelardi S Raynerii S Tedaldi S Rotberti S Leotardi Data per manum Anduini