Charter Document - 02150915
Charter Number: | 02150915 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare Quapropter in Dei nomine ego Dacbertus presbiter dono aliquit ex rebus meis Domino et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniensis monasterii cui preest domnus Mayolus abbas in comitatu Arvernensi in villa Pedronensi Montis mansum unum cum vineis et campis et pratis et silvis ad inquirendum totum ad integrum Dono etiam in Meldensi villa mansos duos terminatur vero ipsa hereditas via publica de alia par gutta mortua de tertia parte terra Bernart de quarta parte rivo currenti In Sarciaco dono etiam mansum unum cum veneis et campis