Charter Document - 02150912

Charter Document - 02150912


Charter Number: 02150912
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine Maiolus Cluniensis cenobii humilis abba una cum consensu fratrum nostrorum notum fieri volumus universis sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam etiam futuris quod quidam nostri fideles Vuarnerius scilicet et uxor ejus Teuza ac filii eorum Arlulfus atque Vuarnerius nos postulando adierunt quatinus quiddam ex rebus ecclesie nobis commisse pertinens eis concederemus Quorum peticionibus assentientes concedimus eis ecclesiam que est consecrata in honore sancti Desiderii et est sita in pago Matisconensi in villa Sinitiaco cum omnibus decimis sibi pertinentibus et oblationibus sepulturam etiam et cellarios et quicquid ex ipsa ecclesia exierit et hoc solummodo concedimus tempore vite eorum ut quamdiu ipsi quatuor advixerint teneant et possideant et post eorum discessum ad prefatum locum hec ecclesia supra denominata perveniat Econtra autem donant supra denominati Vuarnerius et uxor ejus Teuza ac filii eorum Arnulfus atque Vuarnerius partibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli et ad locum Cluniacum quasdam res sue proprietatis que sunt site in pago Matisconense in villa Castanedo quantum ipsi inibi habere visi sunt totum ad integrum hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente terminat autem a mane terra Sancti Stephani a medio die similiter Sancti Leodegarii a sero silva communale a cercio Sancte Marie et Sancti Martini Donant etiam vobis campos duos unus campus vocatur A Trunco et alius A Gemma Donant et in alio loco in villa Davaiaco que Belosa vocatur campum et pratum simul tenente Infra istas terminationes totum ad integrum tradunt atque transfundunt a die presenti et in reliquo futuro tempore et faciant ipsi rectores de ipsis rebus in omnibus quicquid facere voluerint Si quis vero successorum nostrorum hanc cartam calumniare voluerit non valeat eorum conatus nullatenus obtinere vigorem Et ut hec precaria firmior in posterum habeatur eam manu nostra roboravimus et manibus fratrum nostrorum firmare jussimus