Charter Document - 02150909
Charter Number: | 02150909 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii et Sancti Victoris quod domnus Maiolus abbas regere videtur Ego igitur in Dei nomine Gyrardus et uxor mea Guinegeldis donamus aliquid ex rebus nostris que site sunt in pago Matisconensi in agro Cosoniacensi in finem Putei hoc est campum unum qui terminat a mane terra Elduis et a medio die terra Sancti Victoris a sero terra de Remis a certio terra Sancti Victoris infra isto terminio ad integrum donamus ut a die presenti rectores loci ipsius in suos usus recipiant Et in alio loco in finem Puteolis quantum visi sumus ibi habere hoc sunt campi silvis totum ad integrum et ad inquirendum donamus eo tenore ut quamdiu vixerimus usum et fructum et post nostrum discessum rectores Sancti Petri faciant quicquid voluerint Si quis vero hanc donationem istam aut ego aut de heredibus meis aliquis calumniare voluerit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit partem et societatem habeat in inferno nisi per satisfactionem emendaverit ipse vero coactus cui litem incusserit auri libras quinque componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Girardi et uxori sue Guinegeldis qui fieri et firmare rogaverunt S Rotberti S Adalmari S Leotardi S Dominici S Gauzfredi S Lauduini S Bernardi S Teutelonis S Raymbaldi S Raynardi Data per manum Randuini ad vicem cancellarii