Charter Document - 02150907

Charter Document - 02150907


Charter Number: 02150907
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mos est licet non scripta et usu jam communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur Quapropter noverint omnes tam futuri quam presentes quia domnus Maiolus venerabilis pater quasdam res de Cluniaco provenientes monasterio cuidam presbitero nomine Dodoni cum consensu fratrum per testamentariam auctoritatem delegant Sunt namque ipse res site in comitatu Matiscensi in villa Colonias hoc est vinee due cum curtilis duobus suprapositis has ergo vineas cum curtilis ea ratione ad jam denominatum Dodonem damus ut quamdiu vixerit teneat ac possideat et singulis annis natale apostolorum quod est III kal julii XII denarios in censu ad jam dictum locum persolvat post obitum ipsius ad nos he res perveniant Et ut hec precaria quamdiu advixerint stabilis permaneat subterfirmare dignum diximus S Maioli abbatis S Viviani S Rothardi S Achedei S Vuitberti S Gausmari S Hugoni S Aldebaldi S Teudbaldi S Vuilisi S Girberti S Eurardi S Cristiani S Dominici S Pontii