Charter Document - 02150905
Charter Number: | 02150905 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino magnifico et potentissimo et vero judici Ego Hebreus pertimescens ejus ineffabilem potentiam et sperans de ejus magnifica misericordia ut ipse potentissimus judex in die judicii faciat mecum misericordiam propterea ego et uxor mea Isemberga [donamus] aliquid de rebus meis que sunt site in pago A[r]vernico in vicario Donovrensis in villa Linaris hoc est vinea que terminat de duabus partibus vinea mea a tertia parte vinea Hebraldi de quarta parte vinea Sancti Petri Infra istas terminationes totum dono Deo et supradictis ejus apostolis ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus venerabilis [abbas] preesse videtur in tali tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et uxor mea [et] omni anno in vestitura dimidium vini modium persolvam Si quis autem huic donationi calumpniam inferre temptaverit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum et cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit partem et societatem habeat in inferno ipse autem vindicare non valeat quod repetit sed insuper coactus auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat S Hebrei qui fieri et firmari rogavit S Cristiani Aldefredi Adalelmi Stephani