Charter Document - 02150903

Charter Document - 02150903


Charter Number: 02150903
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus hac salvator noster suorum fidelium desiderans salutem per semedipsum dignatus est ammonere dicens Facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Quapropter ego Raymbodus dono Deo et sanctis appostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniaco ubi domnus Maiolus abba preesse videtur aliquid de res meas hoc est cortilus unus qui est scitus in pago Lugdunense in agro Candiacense in villa Talentiaco terminat ipse cortilus a mane via publica et ad sero terra Ingelbaldo a medio die via publica et ad cercio terra Aymino et de silva una medietate que ad ipsum cortilum pertinet ea tamen ratione ut quamdiu infantes mei vixerint unam medietatem teneant atque possideant eo tenore ut nullam licentiam habeant dandi vel venundandi seu commutandi nisi ad rectores ejusdem loci quod superius diximus et post eorum decessum ad ipsos monachos perveniat Et si quis est aliquis persona aut ego vel ullus ex heredibus meis aut aliquis homo qui donationem istam calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed insuper sit culpabilis et IIII untias de auro persolvat et deinceps ista donatio firma permaneat cum stipulatione subnixa Signum Raymbodo qui donatione ista fieri et firmare in presente rogavit Signum []