Charter Document - 02150899
Charter Number: | 02150899 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0993 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicate quam regere videtur domnus Maiolus abba Ego Fulcherius et uxor mea Alactruidis donamus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in agro Animiacense in fine Nove Ville videlicet quicquid in ipsa villa visi sumus habere hoc sunt curtili campi exitus et regressus totam ad integrum nostram hereditatem cum omni franchisia eo tenore ut quandiu viserimus teneamus et possideamus post nostrum vero discessum ad supradictum locum perveniat nemine contradicente Qui autem contradicere presumpserit omnino non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras X componat et postea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Fulcherii et uxoris [ejus] Alactrudis qui donaverunt et firmare rogaverunt S Jarentonis S Azonis S Teonis S Ascherici S Ascelini S Otulfi Data per manum Arboldi presbiteri feria II mense martio regnante Conratdo rege