Charter Document - 02150898

Charter Document - 02150898


Charter Number: 02150898
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0986
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato ubi preesse videtur domnus Maiolus venerabilis abba Ego Jocerannus et uxor mea Rotrudis donamus aliquid ex rebus nostre proprietatis hoc est mansum indominicatum in villa que vocatur Saciacus cum omnibus ad ipsum aspicientibus et servum qui ibi stat nomine Mannonem cum uxore sua et infantibus eorum totum ab integro in stipendio et alimonia fratrum in eodem loco Cluniaco Deo servientium Facimus autem hanc donationem liberaliter eo tenore ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus post nostrum autem discessum ipsi fratres teneant et possideant et in festivitate sancti Martini IIII sextarios de vino in vestitura reddemus Si quis vero quod minime credimus nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel aliqua intromissa persona hanc donationem calumniare presumpserit nullatenus valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate cui litem intulerit auri libras II persolvat et postea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Joceranni et uxoris ejus Rotrudis qui donaverunt et firmare rogaverunt S Gonterii S Josberti S Wilelmi S Iterii S Waldrici S Tetberti S Mannonis Actum Cluniaco regnante Lothario rege