Charter Document - 02150897
Charter Number: | 02150897 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 0954 - 0986 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia vuerpitionis apud villam Sancti Victoris a me Unfredo facta de ecclesia Combris pro amore Dei et sancti Petri et senioris mei domni Maioli abbatis et pro remedio anime mee et patris mei ante presentiam Fuldradi Ascherici Ugonis Ascherii ut monachi Clunienses faciant de ea et de cunctis ad ipsam pertinentibus quicquid voluerint Est autem ipsa ecclesia sita in pago Lugdunensi in honore sancti Stephani dicata in supradictorum ceterorumque virorum sepe venerunt presentiam monachi Clunienses proclamante[s] se de querela quam faciebam eis de ipsa ecclesia Ego autem nunc recognoscens eos habere justam atque rectam rationem de his rebus vuerpivi atque dimisi etiamsi aliquid rectum mihi videbatur in ipsa haberi insuper et promisi eis ut omnibus diebus vite mee in servitio Sancti Petri et monachorum Cluniensium et de rebus his et de ceteris omnibus secundum meum posse providerem Sunt autem hec nomina virorum in quorum presentia vuerpitionem istam feci Fuldradus Ascherius Ugo Aschericus et ceteri quamplurimi quorum nomina enumerare longum est Qui autem ipsam calumniare vel contradicere voluerit primitus iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum nisi emendaverit incurrat Insuper cui litem intulerit auri libras V componat et inantea vuerpitio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Unfredi qui vuerpivit et firmare rogavit S Fuldradi S Ascherii S Ugonis S Arberti presbiteri S Ascherici S Rotlanni S alius Rotlanni S Ugonis S Girardi S Arulfi S Aquini S Rotlanni Data per manum Randuini regnante Lothario rege In ea ratione reddo ego Unfredus hanc ecclesiam monachis Cluniensibus ut locum michi ibi donent et societatem in ipso monasterio et commemorationem habeant de me sicut de patre meo Quod et ita fecerunt