Charter Document - 02150895
Charter Number: | 02150895 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0986 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et beate Marie virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato cui vocabulum est Cluniacus in pago Matisconensi sito et cui preest domnus Maiolus venerandus abbas Ego igitur in Dei nomine Fulcoldus dono ad eundem locum curtilum in alimonia monachorum ibidem servientium pro remedio anime mee et pro remedio omnium fidelium christianorum Est igitur ipse curtilus situs in pago Matisconense in agro Verciacense terminat a mane via publica a medio die vinea Sancti Petri a sero vinea Lambaldi a certio vinea Wichardi omnia quicquid ad supradictum curtilum aspicere videntur id est campi et vinee trado et dono Sancto Petro et monachis suis dicti loci ea tamen ratione ut dum ego vivo teneam et possideam et VI denarios festivitate supradictorum apostolorum in censu reddam post meum vero discessum omnia ad predictum locum veniant Si quis vero ego aut ulla alia persona contra istam donationem vim inferre temptaverit primitus iram Dei incurrat et beate genitricis ejus et nisi emendaverit nomen ejus deleatur de libro vite S Fulcaldi qui istam donationem fieri et firmare rogavit S Rotberti Ainard S Adelbert S Arnulf S Ansbert S Autbran S Gondrans S Ado Ego frater Stephanus scripsi regnante Lothario rege