Charter Document - 02150892
Charter Number: | 02150892 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0986 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur Achardus et uxor mea Adalsendis donamus Deo et Sancto Petro Cluniensis monasterii ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Megoniacense in villa Moinno hoc est unam vineam cum supraposito que terminatur a mane et a sero terra Sancti Nazarii a medio die terra Sancti Martini a cirtio terra Narduini Infra istas terminationes totum cum omni integritate donamus eo tenore ut quandiu vixerimus usum et fructum habeamus et in vestitura omni anno tempore vindemiarum VI sestarios de musto persolvemus post nostrum quoque discessum ad Sanctum Petrum perveniat Qui autem calumpniaverit auri uncias persolvat XII et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Achardi et uxoris ejus Adalsendis qui donaverunt et ipsi firmaverunt S Rainoldi S Mercurini S Wandalgodis S Ainardi S Teoeni S Abonis Albertus scripsit V kalendas martii tempore Lotharii regis