Charter Document - 02150890
Charter Number: | 02150890 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0985 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Dei et Sancti Petri apostoli et ceterorum sanctorum apud Cluniacum et domno Maiolo venerabili abbati [] fratribus nunc et deinceps ibi Deo servientibus Ego Walburgis donationem facio de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi non longe a Forensi territorio in fine de Botensi in villa Grainiaco videlicet unum mansum cum omnibus appenditiis suis vineis pratis campis exitibus et regressibus totum cum omni integritate quod ibi habeo vel habere visa sum usque ad inquirendum post obitum tamen meum Quod si ego aliquando perverso depravata consilio hoc donum scindere temptavero aut ullus homo extiterit qui aliquo modo calumniare temptaverit quicunque ille sit iram Dei omnipotentis et maledictionem omnium sanctorum et nostra donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Walburgis et Duranni qui elemosinam istam fieri et firmare rogaverunt S Josceranni S Pontii S Harioldi S Rotlanni S Widonis S Unberti S David Lieterius scripsit mense novembri die sabbati regnante Lothario rege