Charter Document - 02150889
Charter Number: | 02150889 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recommendation |
Date: | 0954 - 0975 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia commendationis quam venerabilis memorie Maiolus abbas fecit Humberto de his obedientiis Algoio videlicet Pola Scotiolas Arpagiaco ita dicens Commendo tibi has supranominatas obedientias ad custodiendum ac defendendum a malis et perversis hominibus in loco satisfactionis et emendationis pro innumeris malis que nobis fecisti pro quibus te excommunicare volebamus ita tamen ut pauperibus nostris reddas que eis tulisti Facio autem hanc comendationem tibi non ut aliquem censum per consuetudinem requiras in his obedientiis quod cum summa diligentia et omni adnimadversione interdico et excommunico nisi tantum si transitum habueris juxta obedientiam cum sex aut decem militibus et monachus spontanee te ammonuerit reficias et post refectionem viam tuam teneas nec jacere ibi presumas Signum Alberici comitis qui hanc noticiam laudavit