Charter Document - 02141480

Charter Document - 02141480


Charter Number: 02141480
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0937
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Leo Episcopus servus servorum Dei Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii suisque successoribus in perpetuum Desiderium quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum et quotiens in quibusdam ejus utilitatibus commodisve noster assensus et solitum Apostolice auctoritatis exposcitur presidium ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire et ratum pro integra securitate ex ratione solidare ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur et nobis quoque lucri potissimum premium a Conditore omnium Deo in sydereis arcibus prescribatur Igitur quia postulavit a nobis tua Reverentia quatenus confirmaremus tibi tuoque Monasterio Curtem que vocatur Cavinie cum casis et vineis seu terris et silvis campis pratis pascuis salictis arboribus pomiferis fructiferis vel in fructiferis diversi generis puteis fontibus rivis aque perennis ac cunctis adjacentibus suis cultis vel incultis una cum familiis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus et cum omnibus ad suprascriptam Curtem generaliter et in integro pertinentibus sitam in Comitatu Matisconensi quam pie memorie Rodulphus pro redemptione anime sue atque parentum fratrisque sui Hugonis per precepti paginam donavit predicto Monasterio nos vero inclinati precibus tuis qui vicem Apostolicam retinemus et quibus cura omnium Ecclesiarum commissa est maxime istius Monasterii quod juri sancte Romane atque Apostolice Ecclesie nobisque subjectum est ita confirmamus sicut per preceptum predictus Rodulphus donavit supradicto Monasterio ut nullus homo parvus magnusve vel cujuscumque dignitatis audeat vel presumat contra hoc nostrum Apostolicum privilegium in supradicta Curte vel in aliis rebus ad ipsam Curtem pertinentibus aliquam invasionem vel molestiam aut inquietudinem facere sed ab ista decima indictione iste res per nostram Apostolicam auctoritatem secure et quiete perpetualiter in eodem Monasterio permaneant pro quo etiam sub divini Judicii obtestatione promulgantes decernimus ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant potius autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio ut superius affixum est proficiant et in potestate atque ditione Odonis Abbatis vel omnium successorum suorum Abbatum seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda Si quis autem temerario ausu contra hujus nostre Apostolice preceptionis seriem a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in eternum ignem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostre salutifere preceptionis extiterint benedictionis gratiam et celestis retributionis eterna gaudia a justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur Amen