Charter Document - 02140884
Charter Number: | 02140884 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0952 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cum summa onore nominando viro meo nomen Anssolt ego Costancia umilis [et fidelis] vestra in pro amore et plenisima bona voluntate mea quod ego in vos abeo pro anc ipsa amore dono vobis aliquid ex rebus propriis meis que sunt sitas in pago Ludunense in agro Candeacense infra villa vel fines Metono oc est curtilus cum vinea et arboribus et alias terras arabiles que at ipso curtilo aspiciunt terminat ipse curtilus a mane et a medio die via publica a sero terra de ipsa ereditate a cercio terra Girbertane et suis eres infra ipsas fines vel terminaciones de ipso curtilo et de ipsas terras arabiles tantum pariter possideamus et si de nos eres legales fuerit ipsa ereditate teneat et si eres non remansit ad illos veniet [] VI solidos componeat ad suam sepulturam et ipsa ereditas at illum revertitur Et si quis vero quod fieri et futurum minime credo si ego ipsa aut ullus ex eredibus meis aut ullus omo qui incontra anc donacione ista inquietare vel infrangere voluerit nihil valeat vindicare quod repetit set componat tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit et inantea donacio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa Sig Constanciane qui donacione ista fieri et firmare rogavit S Costanciono S Aakart S Folherio S Girolt S Benedict S Vuandalfredo S Sobolt Amsis rogitus carta donacione ista scrisi datavi die martis in mense aprilo anno XV rennante Gondrado rege