Charter Document - 02140882
Charter Number: | 02140882 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matisconense situ ubi etiam domnus Hemardus venerabilis abbas preesse videtur cum turba monachorum sibi credita Ego igitur in Dei nomine Giso consentiente uxore mea Ansilde dono ad predictum locum Cluniense aliquid ex rebus meæ proprietatis pro remedio anime meæ et patris mei et matris meæ necnon predictæ uxoris meæ atque omnium parentum meorum insuper pro omnium fidelium christianorum hoc est vineam et pratum cum curtile supraposito simul tenente et servo nomine Lanterio cum uxore sua nomine Siendrada Sunt autem ipse res site in pago Matisconense in vicaria Buferias in villa Dunziaco et terminatur a mane via publica a medio die terra Tetaldi a cercio terra Gontart a sero gutta percurrente Infra istas terminationes totum et ad integrum ad prefatum dono locum eo tenore ut quamdiu ego Giso advixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura rectoribus predicti loci tempore vindemiæ dimidium vini modium persolvam post discessum vero meum ad predictum locum res denominate absque ullius contrarietate deveniant Si quis vero quod futurum esse non credo post discessum meum aliquis de heredibus meis aut ulla intromissa persona aliquam calumniam inferre voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur insuper coactus exolvat auri libras III et hec donatio firma semper permaneat cum stipulatione subnixa S Gisonis qui fieri et firmare rogavit S Ansildis uxoris ejus qui consensit S Eurardi S Vulfardi S Gunteri S Lanteri S Guntardi S Adebert Actum Cluniaco die primo mensis junii anno XVIIII regnante Hludvico rege Warinus ad vicem cancellarii scripsit