Charter Document - 02140881
Charter Number: | 02140881 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter donnum Aimardum abbatem Cluniensis cenobii una cum consensu fratrum et quidam viro nomine Hildebrannum cum uxore sua Dominica ut res suas inter se commutarent quod ita et fecerunt Dedit donnus abbas Aimardus Heldebranno in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Maxiliaco curtilum qui terminat a mane terra sancti Vincentii a medio die Constantini a sero rivo volvente a circio via publica Econtra dedit Eldebrannus in ipsa villa terra in longum perticas LV s[emis] in latum II terminat a mane terra sancti Petri a medio die sancti Vincentii a sero Lertuini a circio Aremberti Infra has terminationes unusquisque quod accepit liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit Si quis vero si nos aut ullus homo scamium hoc calumpniare presumpserit cuilitem intulerit auri libram unam coactus exsolvat et hæc carta firma et stabilis permaneat Actum Lurdono S Teobrani S Vendranni S Archemfridi S Ansigisi S Bertuini S Acardi S Berengarii Data in mense aprili anno XVIII regnante Ludovico rege