Charter Document - 02140880
Charter Number: | 02140880 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter domnum Hemardum abbatem Cluniensis cœnobii una cum consensu fratrum et quendam virum nomine Adalardum et ejus uxorem Beliardam qualiter inter se de rebus suis commutare deberent quod et fecerunt Dedit itaque predictus abbas Hemardus de partibus beati Petri in pago Matisconense in villa Cassanias mansum indominicatum cum vineis pratis campis silvis et cum omnibus adjacenciis suis Adalardo et uxori suæ Beliardæ et filiis eorum Salaconi et Adalardo ea ratione ut dum vixerint usufructuario teneant et possideant post eorum vero discessum sine aliqua contradictione ad ipsum locum r[ev]ertantur prefate res Econtra dedit Adalardus et uxor sua ad partes predicti monasterii in ipso pago in agro Tissiaco in villa Borgundia et in villa Fabrensi mansos vineas terras prata silvas omnia et ex omnia quesitum et ad inquirendum quicquid ad ipsos mansos aspicit ut faciant rectores predicti loci ab hac die et deinceps quicquid voluerint Si quis vero contra hanc commutacionem litem inferre temptaverit non vendicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libras II coactus exsolvat et hec commutacio firma et stabilis [permaneat] Actum Cluniaco Signum domni Hemardi abbatis S Aldebranni Maioli Balduini Eldrici Clementis Hugonis Leotardi Rodulfi Umberti Toringi Rotardi Datavi in mense aprili anno XVIII regnante Ludovico rege Ego Rodulfus levita scribsi ad vicem cancellarii