Charter Document - 02140877

Charter Document - 02140877


Charter Number: 02140877
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus que transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant premia promereri Quod ego Rotrudis sollicita perpendens Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniensibus dono aliquid de rebus meis pro remedio anime mee et senioris mei Sigualdi et parentum meorum et omnium fidelium christianorum vivorum seu defunctorum hoc est curtilus cum supraposito et vinea in simul tenente in Villareio in agro Cavaniaco qui est situs in pago Matisconense cum omnibus rebus et adjacenciis suis excepto una vinea terminat autem ipsa hereditas a duabus partibus terra Raduini a sero terra Arnulfi a quarta parte terra similiter Raduini Hec omnia ego jam dicta Rotrudis Deo et sanctis apostolis ejus dono eo tenore ut dum advixero teneam et possideam et singulis annis monachis ejusdem loci in censu seu vestitura quattuor vini sextaria persolvam post meum vero discessum sine alicujus interpellatione rectores loci in suos usus recipiant Si quis vero contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam generare temptaverit secundum mundialem legem his quibus calumpniam intulerit auri libras quattuor coactus exsolvat hec vero donatio a me libenti animo facta semper stabilis et inconcussa permaneat cum stipulatione subnexa Signum Rotrudis Signum Sindileni levite Signum Rainulfi levite Signum Arnulfi Signum Mainardi Signum Beroldi Signum Amalberti Signum Isingaudi Signum Radoini Signum Secbranni Signum item Secbranni Signum Ingelbaldi Signum Andrei Signum Vitradi Ego Rodulfus levita scripsi anno xviii regnante Ludovico rege feria iiii in mense aprili