Charter Document - 02140876
Charter Number: | 02140876 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina propitiante clementia sanctitum est ut unusquisque fidelium ex rebus transitoriis justo labore adquisitis eterna valeat promereri premia peccatorumque consequi veniam dicente Domino Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum alia testante Scriptura Divitie viri redemptio anime ejus Quod nos ego videlicet Gauzbertus et uxor mea Beringardis divina pulsante corda nostra clementia cogitantes ne totum ad curam corporis expendisse redarguamur donamus quiddam de rebus nostris pro remedio animarum patrum et matrum necnon et nostrarum omniumque parentum nostrorum vel omnium fidelium christianorum primo quidem Domino Jesu Christo dein sacro cenobio Cluniensi dicato in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli quod quidem monasterium domnus Heymardus abba tam per se quam etiam per sibi subditos utpote per omnia sibi subjectum regit ordinat atque disponit Sunt autem ipse res site in pago Arvernensi in territorio Brivatensi in vicaria Auriacense in villa que vocatur Reliacus Est autem medietas ipsius ville cum medietate etiam ecclesie que ibidem est edificata in honore sancti Privati martyris una cum terris silvis pratis aquis aquarumque decursibus molendinis vel quantumcumque ibi visi sumus habere vel possidere totum ad integrum donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniaco tantum post nostrum discessum sub censu de vino tempore vindemiarum modio uno post nostrum vero discessum rectores Cluniensis cenobii prefatas res sibi vindicent possessuri et ordinaturi prout eis regulariter libuerit Si quis vero hanc nostram donationem calumniari infringere vel contra eam aliquam litem movere presumpserit in primis Virginis Filium Redemptorem scilicet nostrum iratum sibi sentiat postremo suprascriptos apostolos paradisi aditus inter clusores sibi inveniat cogente etiam fisco ne in presenti indempnis transire videatur quibus litem intulerit centum auri libras persolvat et hec donatio soliditate plena perpetuum obtineat vigorem cum stipulatione subnixa Signum Gauzberti et uxoris ejus Beringardis qui fieri et firmare rogaverunt Signum Rotberti vicecomitis Signum Stephani filii Bertranni Signum Rotdrauni Signum Joseph prepositi et Juliani Signum Guillelmi item Rotberti Rostagni Aynardi Bertelaidis Data mense martis anno xviii regnante Ludowico rege Clemens rogatus scripsit apud vicum Brivatensem