Charter Document - 02140875

Charter Document - 02140875


Charter Number: 02140875
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0965
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mediator Dei et hominum Dominus noster Jesus Christus videns antiqui hostis calliditate genus humanum diversis peccatorum maculis obsitum recuperationis illius causa contra multiplicia peccatorum vulnera obponere dignatus est salubria multiplicium preceptorum medicamina inter que saluberrimum quoddam nitet mandatum quo jubemur amicos nobis facere de iniquo Mamona qui nos recipiant in eterna tabernacula Quod ego Rodingus in Dei nomine non obturata cordis aure sed intenta in ecclesia recitari audiens enormitatemque meorum peccaminum reminiscens ultimi quoque examinis horam vehementer expavescens dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Heymardus abbas aliquid de mea hereditate que michi ex alodo vel conquisito legaliter obvenit Sunt autem ipse res quas dono in pago Matisconense site in agro Catciacense in villa Salenciaco ubi Vererias vocat In primis dono in ipsa villa mansum indominicatum cum cappella in honore sancte Marie dicata et omnibus ad ipsum mansum pertinentibus hoc sunt alii villares cum edificiis campis pratis silvis pascuis pomis egressis exeis pascuis aquis aquarumque decursibus et omnia ex omnibus cultum et incultum quesitum et inquirendum tam ex alodo quam ex conquisito Dono etiam de mancipiis quorum ista sunt nomina Rainoardum cum uxore sua et infante uno et locum ubi visus fuit manere totum ad integrum et Ermenaldum cum uxore sua cum loco ubi fuit visus manere totum ad integrum et item alium Ermenaldum cum uxore sua et infantes ii et locum ubi fuit visus manere totum ad integrum Gonterium quoque cum uxore sua et infantes iii cum loco ubi visus fuit manere totum ad integrum et Cristianum cum infante uno et loco ubi visus fuit manere totum ad integrum et Martinum cum uxore sua et infantes iiii et locum ubi mansit totum ad integrum et Gondricum cum infantibus iiii et locum ubi mansit totum ad integrum Hec omnia infra memorata dono Deo et sanctis ejus apostolis superius nominatis pro remedio anime mee et uxoris mee Adeleydis ut ipsi dignentur nobis advocati esse in die ultimi examinis Si quis autem huic nostre donationi aliquid contradicere voluerit non valeat vindicare quod requirit sed insuper coactus in erario publico solvat auri libras x et ut hec nostra donatio firma permaneat et inconvulsa manu studui firmare propria testibusque tradidi roborandam Signum Rodingi qui fieri firmarique rogavit Signum Bernardi qui consensit Signum Attonis Signum Bertelonis Signum Stephani Signum Selardi Signum Randoeni Signum Gomerii Signum Raimberti Signum Adalberti Signum Randoeni Signum Adalranni Signum Vulrici Rotardus levita et monachus scripsit vi nonas marci die jovis Cluniaco publice regnante Karolo rege