Charter Document - 02140874
Charter Number: | 02140874 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter domnum Aimardum abbatem Cluniensis cenobii una cum consensu fratrum et quidam vir nomine Martinus cum uxore sua Susanna et filium suum Aiglannum ut res suas inter se commutare deberent Dedit igitur Martinus et uxor sua Susanna et filius suus Aiglannus ad partes sancti Petri in pago Matisconense in agro Tissiaco in villa Montilio vineis terris pratis silvis quicquid in ipsa villa visi sunt habere Econtra dedit predictus abbas Aimardus de partibus beati Petri in ipso pago in agro Ibgiaco in villa Privisiaco curtilum cum supraposito et vinea quæ terminat a mane terra Hugonis a medio die et a sero via publica a circio terra Guarolfi et alium campum qui terminat a mane et a medio die terra sanctæ Marie a sero via publica a circio terra sancti Clementis et tertium campum qui terminat a mane terra Constabuli a medio die terra Gundranni a sero Fulcaldi a circio Aremberti et Adalgardi et alium curtilum qui terminat a mane et a medio die terra sancti Petri a sero sanctæ Mariæ a circio via publica et in villa Verciaco pratum cum terra simul tenente qui terminat a mane terra sancti Petri a medio die Guaralfi a sero sanctæ Mariæ et a circio Hugonis ita ut ab hac die et deinceps unusquisque liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit Si quis vero si nos aut ullus homo hanc cartam calumpniare voluerit non vindicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libram componat et hec carta firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco S Arembaldi S Sicherti S Bricii S Gottefredi S Huberti S Dominici S Anscherii Data in mense februario anno XVIII regnante Ludovico rege