Charter Document - 02140873
Charter Number: | 02140873 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera pietatis sue beneficia etiam mortalibus in hoc consuluit ut ex perituris eterna ex labentibus mansura ex transeuntibus quoque non transeuntia adquirere possent Quod ego Rodraudus divina pulsante cor meum clementia cogitans ne totum in novissimo die ad curam corporis expendisse redarguar dono quiddam de rebus meis pro remedio anime patris et matris mee necnon et mee et omnium parentum meorum vel omnium christianorum primo quidem Domino Jesu Christo earundem rerum vel omnium que possideo datori dein sacro cenobio Cluniensi dicato in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli quod quidem monasterium domnus Heymardus abba tam per se quam etiam per sibi subditos utpote sibi per omnia subjectum regit ordinat atque disponit Sunt autem res ipse site in pago Arvernensi in territorio Brivatensi in vicaria Auriacense in villa que vocatur Reliacus est autem medietas ipsius ville cum medietate etiam ecclesie que ibidem est una cum terris vineis silvis pratis aquis aquarumque decursibus molendinis vel quantumcumque ibi visus sum habere et possidere totum ad integrum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in jam dicto monasterio Cluniaco ita ut ab hac die et deinceps teneant atque possideant et ordinandi in omnibus liberam habeant facultatem Si quis vero quod futurum minime spero ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus meis vel aliqua intromissa persona contra harum rerum donationem a me libentissime factam aliquam commovere presumpserit litem primo quidem filium Virginis Redemptorem nostrum iratum sibi sentiat postremo suprascriptos apostolos paradisi aditus inter clusores sibi inveniat cogente etiam fisco ne in presenti indemnis transire videatur quibus litem intulerit centum auri libras persolvat et hec donatio soliditate plena perpetuum obtineat vigorem cum stipulatione subnixa Signum Raudraudi qui fieri et firmare rogavit Signum Rostagni filii ejus Item signum Abonis filii ejus Signum Stephani filii Bertranni senioris ejus Signum Rotberti vicecomitis Signum Guillelmi Signum iterum Rotberti Signum Aynardi Signum Bertelaidis Data mense februario aput civitatem Clarum Montem anno xviii regnante Hludovico rege Clemens rogatus scripsit datavit