Charter Document - 02140872

Charter Document - 02140872


Charter Number: 02140872
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera pietatis suæ beneficia etiam mortalibus in hoc consuluit ut ex perituris æterna ex labentibus mansura ex transeuntibus quoque non transeuntia adquirere possent Quod ego Stephanus divina pulsante cor meum clementia ne totum in novissimo die ad curam corporis expendisse redarguar dono quiddam de rebus meis pro remedio animæ patris et matris meæ necnon et meæ et omnium parentum meorum vel omnium fidelium christianorum primo quidem Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniensi ubi domnus Heymardus abba preesse videtur Sunt autem ipsæ res sitæ in pago Arvernensi in comitatu Brivatensi in vicaria Sancti Germani in villa quæ vocatur Rogiacus cum vineis pratis terris et quantumcumque in ipsa villa visus sum habere vel possidere totum et ad integrum dono Deo et jam dictis apostolis ejus in supradicto monasterio Cluniaco tantum post meum discessum sub censu inter panem et vinum modio uno tempore vindemiarum consentiente uxore mea Ermengardæ Me autem ad supernum vocato judicium rectores Cluniensis cœnobii prefatas res sibi vindicent possessuri et ordinaturi prout eis regulariter libuerit Si quis vero hanc donationem calumniari infringere vel contra eam aliquam litem movere præsumpserit in primis Virginis filium Redemptorem scilicet nostrum iratum sibi sentiat postremo suprascriptos apostolos Paradisi aditus interclusores sibi inveniat cogente etiam fisco ne in presenti indempnis transire videatur quibus litem intulerit centum auri libras persolvat et hæc donatio soliditate plena perpetuum obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Signum Stephani qui fieri et firmare rogavit Signum Ermengardis uxoris ejus quæ consensit S Rotberti vicecomitis S Guilelmi S item Rotberti S Rodraudi S Aynardi S Bertelaidis Data mense febroario aput civitatem Clarum Montem anno XVIII regnante Hludovico rege Clemens rogatus scripsit