Charter Document - 02140871
Charter Number: | 02140871 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere prævisum est ut si qua agære bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresenciarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus Quia enim post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud subtile et incomprehensibile dubitamur examen occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu pœnitenciæ in istius ævi brevitate qualitercumque tergere non desistamus Igitur ego Aymus considerans istius vitæ brevitatem et enormitatem scelerum meorum et hoc quod Scriptura attestatur Divitiæ viri redempcio animæ ejus dono res meas consentiente uxore mea Aldesinde Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco scilicet cœnobio hoc est ecclesiam in honore sancti Petri sitam in pago Arvernico in vicaria Donobrense in villa Salviniaco cum ipsa villa et cum aliis villis his nominibus id est cum Monteparlo Bainaco Moncello [] Villena Veteri Salviniaco Fontanella Genevraria Hec omnia superius denominata ad eundem locum dono atque transfundo cum supradicta æcclesia et manso Gualberto ad eandem pertinente cum servis et ancillis utriusque sexus et ætatis cum vineis campis pratis et silva quæ vocatur Borno aquis aquarumque decursibus molendinis domibus ædificiis pascuis cum omni supradicto mobili et immobili exitibus et regressibus cultis et incultis sicut per cartam testamenti pater meus Aymardus tradidit et ego miser et peccator tot diebus propter cupiditatem meam malo ordine retinui unde nunc me culpabilem recognosco et hec omnia eidem beato Petro inpresenciarum prompta et bona voluntate reddo et alodum meæ proprietatis qui vocatur Longovernus in emendacionem dono ita ut ab hac die et deinceps domnus Heymardus prefati loci abbas et omnes successores ejus easdem res omnibus diebus regant ordinent atque ut sibi placuerit in servitio Dei omnipotentis et ejusdem beati Petri ac fratrum utilitate omni tempore disponant quatinus pius Deus innumerabilibus meis propiciare dignetur offensis flammasque inferni evadere valeam et regna cælestia Christo propitio adipisci pro remedio quoque supradicti genitoris mei et genitricis meæ Ermengardis et fratrum meorum Dacberti et Archimbaldi et pro sospitate prefatæ uxoris meæ et filiorum meorum et omnium parentum meorum insuper pro sospitate vivorum et requie omnium fidelium defunctorum Si quis vero quod futurum esse minime credo ego ipse [quod absit] aut aliquis de heredibus meis vel qualibet consanguinitate conjunctus seu etiam ulla intromissa persona istius donationis et redditionis a me libenter facte contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit et res Deo dicatas sanctisque ejus apostolis delegatas in suos usus transferre conatus fuerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat cujus res temerario presumpserit ausu usurpare vinculo etiam terribilis anathematis innodetur et qui ei in hac factione assensum prebuerint in ejus dampnatione consocientur nisi ad æmendationem pervenerint Actum publice apud castrum Borbonem Signum Aymonis et Aldesinde uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt Geraldi et Archimbaldi filiorum ejus qui consenserunt Humberti Hugonis Tetbaldi Ebbonis Girberti Dacberti Domnionis Odonis Eldini Elpherici Rotberti item Tetbaldi item Rotberti Data mense januario anno XVIII regnante Hludovico rege Clemens rogatus scripsit