Charter Document - 02140870

Charter Document - 02140870


Charter Number: 02140870
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0954
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domno fratribus Johanno et uxore sua Dominica emptores Igitur in Dei nomine Alberico et uxore sua Lameldis vendimus vobis de res nostras qui est sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Varengo hoc est peciola de campo qui terminet de tres partes de ipsa hereditate de quarte parte terra Gislolfo et abet in longo perticas xiii in lato perticas iii infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum vobis vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus de vobis precium in presente sicut inter nos convenit in valente solidos II et faciatis post une diem quicquid volueritis in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare vel calumniare presumserit auri uncia media componat firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Lordoni castello Sancto Alberico et uxore sua qui fierent et firmare rogaverunt Signum Dominico et iterum Johan Signum Leotbert Signum Gonzent Signum Achart Benedictus scripsit datavit die lunis in mense januario anno xviii regnante Ludoico rege