Charter Document - 02140869

Charter Document - 02140869


Charter Number: 02140869
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0954
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino frat[ribus] Anna [fem]ina ego in Dei nomine Girbergi femina et filio suo Benedicto venditores vendidissimus nos tibi curtilo qui et situs ipse curtilus in pago Lucdunense in fine Pistriacense in villa Salmodiaco vocat terminat ipse curtilus a mane terra sancti Pauli ad medium die via publica a sero terra sancti Vincenti a cercio terra Adalelmo infra istas terminaciones nos tibi vendimus Et vendimus nos tibi alias res qui at ipso curtilo aspiciunt vel aspicere videntur hoc sunt curtiferis campis silvis pascuis rivis fontis exiis et regressis omnia et ex omnibus jusque ad inquirendum de quantum in ipsa villa jam dictam nos abeamus nos tibi vendimus tradimus adque transfundimus et accepimus nos de te precium in presente sicut inter nos convenit et nobis conplacuit in rem conprecatio valente solidos xiiii ipsa precia manibus solidis serunt adque liberaverunt jure perpetuum et facias tu post une diem quicquid facere volueris in omnibus Si quis autem de heredibus nostris vendiccione ista contradixerit aut repentine vel calumniare voluerit auri uncias iiii componat et postea vendiccio ista omnique tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Signum Girbergane Signum Benedicto qui vendiccione ista fierunt et firmare rogaverunt Signum Bernart Signum Eldeerio Signum Amico Signum Adalamo Signum Bernono Signum Jetono Data per manu Ebrardi sub [die ve]neris xiii kalendas februarii anno xiii regnante Condrado rege