Charter Document - 02140868

Charter Document - 02140868


Charter Number: 02140868
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0953 - 0954
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Aimardum abbatem Cluniensis cenobii una cum [con]sensu fratrum et vir nomine Andreas et uxor sua Leotgardis ut res suas inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit predictus domnus Aimardus abbas in pago Matisconense in villa Masilliaco curtilium qui habet in longum perticas viginti ii in transversum iiii et alterum curtilium in ipsa villa qui habet in longum perticas xxii in transversum v Econtra dedit Andreas et uxor sua ad partes sancti Petri in villa Colonicas vineam habet perticas xx et vii in longum in latum ii et in loco qui dicitur Usel terram que habet in longum perticas xx et viiii in transversum iii et pedes iii Infra has perticationes unusquisque liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit Si quis vero si nos aut ullus homo qui hoc scamnum calumniare voluerit auri libram unam componat et hec commutatio firma permaneat Actum Lurdoni castello Sante Andree et uxoris sue qui fieri et firmari rogaverunt Signum Vendranni Signum Evrardi Signum Eliodi Item Evrardi Signum Gunfredi Signum Anseisi Signum Aremberti Benedictus scripsit datavit die lunis in mense junio anno xviii regnante Ludoico rege