Charter Document - 02140866

Charter Document - 02140866


Charter Number: 02140866
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0953 - 0954
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto ac venerabili loco Cluniensi monasterio in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicato ego igitur Gonterius et uxor mea Eldeardis donamus vineam unam et campum in Matisconensi pago situm in fine Donziacense in ipsa villa pratum Irart vocatur terminatur de latere uno et fronte una terra Volfrandi cum heredibus de alio latere via vicinali ex alia fronte terra sancti Niceti Et in alio loco similiter donamus alium campum qui vocatur In Albinel quem Anselardus Teodono in filiola dio donavit Hos pro anima ejus Teodoni donamus campos et vineam ut a presenti die et deinceps rectores sancti Petri quod illis placuerit faciant nullo contradicente Si quis vero forte quod non credimus unquam evenire nos ipsi [quod absit] aut aliquis propinquorum meorum vel heredum temptaverit hanc donationem calumniare libram I auri conponat Actum Cluniaco villa S Gonterii et Eldeardis qui pro anima Teodonii donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt S Lanteorii S Gontardi S Otberti S Adeberti S Rainfredi S Gosmarii S Gaudanfredii Ego Deodatus rogatus scripsi die veneris mense junii anno XVIII regnante Ludowico rege