Charter Document - 02140863

Charter Document - 02140863


Charter Number: 02140863
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0953
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum unusquisque in hac vita constitit summopere studere debet ne in examine justi judicis sine qualibet reparationis satisfactione veniens ab hac luce discedat Quapropter ego Ainardus et uxor mea Letberga donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniaco monasterio ubi preest domnus Hemardus abbas pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum in pago Cabilonense in villa Pudenciaco hoc sunt mansiones curtili prata silve et omnia que in ipsa villa visi sumus habere donamus ea ratione ut qui primus ex nobis de hoc migravit de istis rebus in locum sepulture medietas una ad ipsum locum perveniat similiter pars successoris faciat Si quis vero contra hanc donationis conscriptionem vim inferre temptaverit auri libras tres coactus exsolvat et hec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matorno villa publice S Ainardi et uxoris sue Leotberge qui fieri et firma[re] rogaverunt S Engilardi presbiteri Anberti Gislardi Vuandalberti Tedaldi Vualberti Ermenfredi Data mense decembrio anno VIIIX regnante Ludovico rege