Charter Document - 02140861

Charter Document - 02140861


Charter Number: 02140861
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0953
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniaco monasterio ubi domnus Hemardus abba preesse videtur Nos igitur in Dei nomine Leotardus et uxor mea Helisabet donamus ad eundum locum aliquid de rebus nostris donatumque in perpetuum esse volumus hoc est vinea cum supraposito que terminat a mane molaris finalis a medio die via publica a sero et a cercio terra sancti Martini Infra istas terminationes totum et ad integrum donamus pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum et omnium fidelium christianorum ea ratione ut quandiu advixerimus teneamus et possideamus et annis singulis prefati monasterii rectores duos sextarios vini in vestitura recipiant post discessum vero nostrum predicte res ad prefatum locum perveniant Si quis vero [contra] hanc donationem calumpniam inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat insuper et cum cogenti fisco auri libras X coactus exsolvat et hec donatio firma semper et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa S Leotardi et Helisabet qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogaverunt S Leotrici S Romaldi S Ebrardi S Adalberti S Airici Rodulfus scripsit V kalendas januarii anno XVIII regnante Ludovico rege