Charter Document - 02140856
Charter Number: | 02140856 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0953 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia redditionis seu vuerpitionis apud Matisconum sub die jovis in mense octobrio III idus ante presentiam domni Leotaldi comitis atque domni Mainbodi episcopi et fidelium illorum Walterii vicecomitis Nordoini Teudulfi Gontionis cum ceteris plurimis In illorum presencia venerunt auctores sancti Petri Cluniensis Hildebrannus nomine et Leutbaldus cum aliis multis et proclamaverunt se de uno viro nomine Hugone quod terram sancti Petri Cluniensis quam domnus Willelmus quondam comes donavit sancto Petro in villa Iggiaco et in villa Domanico hoc est ecclesias duas de ipsas medietates et de alias res quas in ipsas villas Ava comitissa habuit et in hereditatem advenit domni Willelmi comitis qui sancto Petro hoc dedit ipse Hugo tenet injuste Hugo ipse in presenti stetit et respondit quod ipsas res de parte matris sue Dodane tenebat per donum et per cartam que Leutbaldus senior ejus incartavit et pro hoc tenet Judicatum illi est ut probaret ipsas res si non posset faceret quod lex exigebat Ipse Hugo recognovit rectum sancti Petri et medietatem de ipsis duabus ecclesiis cum rebus ibidem pertinentibus sicut Ava comitissa tenuit et Willelmus comes sancto Petro dedit et vuerpivit his presentibus S Leotaldi comitis S Walterii vicecomitis S Teodulfi S Warnonis S Ingelardi S Geraldi S Euvardi S Jacob Data per manum Berardi sub die jovis III idus octobris anno XV regnante Ludovico rege