Charter Document - 02140850
Charter Number: | 02140850 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0953 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino et sacro monasterio Cluniaco in honore sancti Petri consecrato ego Humbertus pro amore et bona voluntate quam ego habeo et pro remedio anime mee et genitoris mei et genitrici mee et pro parentibus meis dono ad ipsam casam Dei et domno Aimardo abbati et domno Eldibranno priori et domno Aquino et domno Balduino cum aliis monachis servientibus sancto Petro quos numerare non possumus mansum indominicatum ubi Rainuardus visus fuit manere in pago Matisconense in finem Maciacense in villa Fargias illum mansum indominicato ad integrum similiter alias res meas que ad ipsum mansum aspiciunt hec sunt curtiferis cum edificiis vineis virgareis pratis campis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia quantum ego visus sum habere ad integrum cum francisiis Similiter dono in villa Crosiaco mansum indominicatum ubi Adalaldus visus fuit manere totum ad integrum et alias res meas que in ipsa villa vel in ipsa fine visus fui habere hec sunt mansure cum edificiis suprapositis cum vineis virgareis campis pratis silvis pometum pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia res inquisitas totum ad integrum Similiter dono ad ipsam casam Dei clausum in villa Orodo terminat de ambabus lateribus terra Leotaldi in uno fronte via publica in altero fronte aqua currente infra istas terminationes dono ad integrum Similiter dono de mancipiis meis nominativos Rainuart cum uxore sua et infantes eorum tres et Adelelmo cum uxore sua et infantes illorum Istos mansos et istos mancipios ad integrum dono ad ipsam casam Dei cum appendiciis eorum ut faciant rectores sancti Petri quicquid facere voluerint in omnibus post istos dies Si quis vero homo aut ego vel de heredibus mei[s] hoc contradixerit de auro IIII libras persolvat Actum villa Cluniaco in atrio sancti Petri Signum Humberti qui pro amore Dei donationem istam fieri jussit S Arnaldi S Roberti S Teoberti S Odgerii S Oggerii S Emart S Beralt S Bernardi et Ornati Et dono in alio loco ad ipsam casam Dei farinarium super fluvium Vuanda Ego Dodatus rogatus scripsi datavi die veneris mense maio anno XVII regnante Ludoico rege