Charter Document - 02140847

Charter Document - 02140847


Charter Number: 02140847
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0953
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domno fratri Emmardo abbato cum ceteris fratribus Cluniensis emptores ego Vuilerada vendo vobis campo qui est sitas in pago Matiscunense in agro Marciacense in villa Cassanias ipsa campo terminet a mane senterio a medio die vinea et terra de ipsa hereditate a sero et a cercio silva de ipsa hereditate infra istas terminaciones parcionem meam vobis vendo trado atque transfundo et accepio de vobis precium in presente sicut inter nos convenit in valente solidos II et faciatis post hunc diem quicquit facere volueritis in omnibus Si quis vero si nos aut aliquis de heredibus meis aut ullus homo qui contra vendicione ista quietare vel calumniare presumpserit auri uncia media componat firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni castello S Vuilerada qui fierent et firmare rogavit S Landri S Rutrudis qui consenserunt S Sievert S Eurardo S Vendran S Teotbran S Gonfredo S Dominico S Archemfredo S Rotbert Benedictus scripsit datavit die lunis in mense madio anno XVII regnante Lodoico rege