Charter Document - 02140845

Charter Document - 02140845


Charter Number: 02140845
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0953
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

[Domno] fratri Amardo abbato cum ceteris fratribus Cluniensis Igitur in Dei nomen Engelart et uxore sua Vindoara donamus vobis de res nostras [que] sunt citas in pago Matisconense [in agro Marciacensi] in villa Casanias hoc est peciola de campo qui terminet a mane via publica a medio die vinea de ipsa hereditate a sero et a cercio bosco increpito infra istas terminaciones parcionem nostram vobis donamus Et donamus vobis alio campo In Condominas vocat qui terminet a mane de ipsa hereditate a medio die similiter a sero terra sancti Vencenti a cercio terra Odane infra istas terminaciones parcionem nostram vobis donamus Similiter et donamus vobis alia peciola de campo In Condaminas vocat terminet a mane Domenengas a medio die terra Bernoino a sero terra Vendran a cercio terra sancti Petri infra istas terminationes totum ad integrum vobis donamus tradimus atque transfundimus sine nullum contradicentem in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui contra donacione ista temptare vel calumniare presumpserit auri uncias III componat firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni castello S Engelart et uxore sua [Widoare] qui fierent et firmare rogaverunt S Vuilerada et filium suum qui consenserunt et in omnibus confirmaverunt S Vendran S Teotbran S Bernart [] Archemfredo S Ebbono S Anseis Benedictus scripsit datavit die lunis in mense madio anno XVII regnante Lodoico regem