Charter Document - 02140838

Charter Document - 02140838


Charter Number: 02140838
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0953
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Compunxit nobis in [animo] nostro pro redemptione anime nostre vel pro eterna retributione ut nos pius et misericors Deus de faucibus inferni elongare dignetur ut non cum impiis set cum electis participare mereamur et ut mereamur audire illam beatam vocem quem Dominus dicturus erit fidelibus suis Venite benedicti patris mei percipite regnum cum gaudio magno Sicut dicit beatus Paulus apostolus Ergo dimittit homo temporale debitum ut mereatur recipere eternale bonum et si inquid dimiserimus dimittet nobis Dominus peccata nostra et alibi Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Ego in Dei nomen Ardradus et uxor mea Adalais ista mecum considerans atque pertractans et cogitamus quante nos comprimunt pondera peccatorum nostrorum et ut ante tribunal Domini nostri Jesu Christi merces nobis adcrescat pro ipsam vero peticionem sive pro remedium anime nostre et pro remedium genitori meo nomine Aquini sive et genitrice mea Suguitberg et pro avunculo meo nomine Richardi qui mihi ipsam hereditatem concessit sive et pro germanis meis nomine Ricardi et Hugoni et Rotbaldi et pro filio meo nomine Ricardi et pro cunctis parentibus et sororibus meis et pro omnibus fidelibus meis propterea vero donamus in pago Matisconensium villam ubi vocabulum est Calmariacum cum capellam qui est dedicata in honore beati Leudegarii beati Petri apostoli cum omnibus adjacenciis qui ibidem aspiciunt hoc sunt campis pratis pascuis silvis arboribus pomiferis et inpomiferis aquis aquarumque decursibus omnia usque inexquisitum sicut superius insertum est donamus beati Petri apostoli ut faciant ministri sui libenter quicquid juste voluerint liberam in omnibus habeant potestatem habendi vendendi perdonandi sive et liceat commutandi Si quis vero quod in futurum minime evenire credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ulla emissa sive opposita persona qui contra hanc cartula elemosine iste aliquam calumniam inferre aut inquietare voluerit non vindicet set inferat cui litem intulerit auri libras V et inantea hec donatio ista sive elemosina firma et stabilis perseveret cum stipulatione subnexa S Ardi et uxori sue Adalais qui donacione ista fieri et firmare in presente rogaverunt S Ugoni qui consensit S Rothbaldi qui consensit S Rothlanni S Eyrboldi S Adalardi S Adalguardi S Bernardi S Elyardi S Samuhel S Adaldradi S Teutbodi S Miloni S Fulcrenni S Ritrudi S Aglaldi S Gyraldi S Arnaldi S Vuidoni S Rolanni S Ademari Ego Teutardus presbiter cartula ista roitus scripsi et datavi sub die sabbati in mense aprili V idus aprilis anno XXVI imperii Ludovici regis +