Charter Document - 02140835
| Charter Number: | 02140835 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0952 - 0953 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clementissima Dei bonitate mortalibus concessum est ut ex transeuntibus non transeuntem possint adquirere patriam et ex caducis semper stabilia valeant gaudia promereri Cujus ineffabilem misericordiam ego Abbo atque uxor mea Ingeltrudis divine instigationis manu pulsati considerantes ne in ultima die arguamur totum ad curam corporis expendisse utque Dominus piissimus nostrorum sit indultor peccaminum donamus aliquit de rebus nostris Cluniaco monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato quod domnus Hemardus abba pio regit moderamine Sunt autem site ipse res in comitatu Lugdunensi in agro Tusciacensi in villa Offeningo hoc est curtilis cum vinea et cum omnibus ad ipsum curtilem aspicientibus terminatur autem a mane terra Sisvei a sero terra Andree a circio et media die via publica Infra istas terminationes totum et ad integrum donamus jam dicto monasterio ut rectores ejusdem teneant ordinent atque possideant Donamus preterea prefato cenobio quicquid in villa Meralgas visi sumus habere preter unum campum quem nobis reservamus Si quis vero huic donationi a nobis libenti animo facte calumniam inferre temptaverit primitus iram Dei incurrat apostolos quoque ejus quibus he res conferuntur obstitores atque interclusores celestis patrie hora exitus sui sentiat et ne in presenti quidem gaudeat litem sacris locis intulisse cogente fisco III libras auri coactus persolvat dein hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum Tusciaco villa S Abbonis et Ingeltrudis uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Rotlanni S Ennonis S Teduini S Ansigeri S Desideri S Isnardi S Adaleri S Bernardi S Marcellini Data per manum Rotardi monachi qui ad vicem cancellarii scripsit anno XVI regnante Conrado rege
