Charter Document - 02140834

Charter Document - 02140834


Charter Number: 02140834
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0952 - 0953
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Spiritales viri quicquid agunt omni decet esse firmitate munitum ut facta eorum perpetuum obtineant vigorem debent quidem fidelibus suis in posterum consulere ut promptiores in eorum obsequio vel ne eorum absque temporali recompensatione utantur servitio Quapropter notum omnibus habeatur quia Adalbertus fidelis noster deprecatus est me Heymardum abbatem Cluniensem ut una cum consensu fratrum concederem ei sueque uxori Girberge necnon et filio suo Duranno bene quod idem ex nostra in Prisciaco habebat parte quod quidem Achinus beato contulit Petro simulque allodium quem prefatus Adalbertus nostro dederat loco campum quoque ex vitibus in Vinzella plantat et plantaturus est nichilominus per precarie firmitatem tempore vite eorum conferrem Cognoscens illius petitionem non esse gravem neque fratribus dampnosam eisdem omnibus modis faventibus feci juxta quod postulabat eo quidem pacto ut quicquid alodii ibidem adquisierunt vel adquisituri sunt tam ipse quam uxor ejus filiisque eorum illis obeuntibus ad locum perveniat nostrum annis quoque singulis in festivitate que est III kal julii loco census V solidos persolvere non neglegant Ut autem hec precaria firmior habeatur ego atque omnes hanc firmare curavimus Signum domni Heimardi abbatis S Ingelbranni Frater Jacobus subscripsit Iterius monachus Clemens rogatus scripsit Frater Maiolus subscripsit Frater Hugo subscripsit Frater Vuarinus subscripsit S Arpertus Frater Ramus scripsit Balduinus subscripsit Data per manum Vuarini mense junio anno XVII regnante Ludvico rege