Charter Document - 02140830

Charter Document - 02140830


Charter Number: 02140830
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0952
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Aimardum abbatem Cluniensis cenobii una cum consensu fratrum et cuidam viro nomine Teotbrannum et uxoris sue qualiter inter se aliquid de rebus suis pro communi utilitate commutare deberent quod et fecerunt Dedit igitur predictus abbas Aimardus de partibus beati Petri terram in pago Matisconense in villa Masiliaco habentem perticas in longum XIII in una fronte V in alia VI que terminat in uno latere et fronte terra Teotbranni in alio latere via publica et in alia fronte terra sancti Vincentii Econtra dedit Teotbrannus et uxor sua ad partes sancti Petri et domni Aimardi abbatis terram in ipsa villa que terminat in uno latere terra Alerici in alio Vuiberti cum heredibus suis in una fronte terra sancti Petri in alia fronte via publica habet in longum perticas XL in transversum III et pedes IIII Infra has terminationes unusquisque de hoc quod accepit faciat quod voluerit Si quis vero hanc commutationem calumpniaverit non vindicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libram persolvat et hec commutatio firma permaneat S Teotbranni et uxoris sue qui fieri rogaverunt S Sigiverti S Ingelardi S Ingelbaldi S Vuileberti Hoc actum est in mense decembri anno XVII regnante Ludovico rege