Charter Document - 02140825

Charter Document - 02140825


Charter Number: 02140825
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0952
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa peregrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri debitores eos quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum nostrarum judices esse minime dubitamus quia enim post mortem nil boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud subtile et [in]comprehensibile ducamur examen occulto judici satisfatiendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus te[r]gere non desistamus Igitur ego Stephanus indignus peccator et uxor mea nomine Ermengardis peccatorum nostrorum enormitatem considerantes et quod est salubrius illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectantes qua ait Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis necnon et illud quod sancta Scriptura nos ammonet dicens Divitie viri redemptio anime ejus sunt propter hanc vero exortationem seu ammonitionem donamus aliquid ex rebus proprietatis nostre Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum quo domnus Eymardus humilis abba preesse videtur Est etenim ipse locus in pago Matiscensi situs et in veneratione beate Dei genitricis Marie semper virginis et eorumdem apostolorum consecratus Sunt autem ipse res syte in comitatu Arvernico in episcopatu Augustidunense hoc est curs indominicata que vocatur Oydellis cum capella que est constructa in honore beate Dei genitricis Marie ubi sanctus Leotadus in corpore quiescit Donacionem vero istam in eo tenore facimus dummodo vivimus ego Stephanus et uxor mea Ermengarda teneamus et possideamus et rectores loci supranominati teneant ipsam capellam in vestitura cum omnibus que ad ipsam capellam pertinere videntur post nostrum quoque utrorumque discessum quantum ad ipsam curtem vel ad ipsam capellam que inibi est edificata aspicit vel aspicere videtur totum ad integrum Domino Deo ut sepe jam diximus donamus donatumque in perpetuum esse volumus pro remedio animarum nostrarum necnon et pro remedio animarum parentum nostrorum insuper et pro salute vivorum et requiem defunctorum cum servis et franchiziis campis pratis vineis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis domibus edifitiis cum omni supraposito mobili et immobili exitibus et regressibus cultis et incultis quesita etiam et inquirenda ad ipsam hereditatem aspitientia vel pertinentia sicut a nobis presenti tempore regitur et possidetur quatinus semper rectores jam dicti monasterii et inibi Deo famulantes absque alicujus interpellatione in perpetuum firmiter solideque teneant et possideant Si quis vero quod futurum esse [non] credimus nos ipsi [quod absit] aut aliquis qualibet consanguinitate nobis conjunctus filius vel filia nepos seu etiam ulla intromissa persona istius donationis spontanee a nobis facte contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit et res Deo dicatas sanctisque ejus delegatas in suos usus transferre conatus fuerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat cujus res temerario presumpserit ausu vinculo etiam terribilis anathematis innodetur et nisi resipuerit omni maledictioni subjaceat donatio vero firma permaneat S Stephani et uxoris ejus Ermengarde Heldini Rainaldi Rotberti Caronis Vuarmeri Actum apud Oydeldis puplice Boso scripsit datavit mense junio anno incarnationis Dominice DCCCCLII indictione III regni autem Hlotharii regis anno I qui de eadem donacione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri Hec carta jubente domno Stephano lecta est in curte Eniziaco ante domnum Willelmum comitem in presentia domni Stephani Arvernorum episcopi die illo quando seniores Arvernici cum comite supranominato convenerunt eique se commendaverunt et servos et ancillas qui denominati non erant nominatim scribere fecit Hec sunt nomina eorum Bladaldus qui est vicarius de ipsa potestate cum uxore sua nomine Ermentrude et filiis et filiabus suis eorum et alium nomine Godinum cum uxore sua et filiis et filiabus eorum necnon et alios omnes servos qui ad eandem potestatem pertinere videntur Carta autem ista in eodem placito firmata et corroborata est precante ipso domno Stephano qui fieri rogavit S domni Stephani Arvernorum episcopi Willelmi comitis Rotberti vicecomitis Rotberti abbatis Girberni Teudtardi Stephani Dalmatii vicecomitis Heldini Willelmi Deodati