Charter Document - 02140824

Charter Document - 02140824


Charter Number: 02140824
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0952
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina propiciante clementia sanctitum est ut ex rebus transitoriis hereditatem beatam eterne vite que est in celis nobis adquiri possimus Quamobrem ego Girbertus et uxor mea Alexandra donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis Cluniensibus ex rebus juris nostri que nobis legaliter obveniunt hoc est curtilus cum superposito et vinea insimul tenente ubi quidam homo Pascalis nomine visus fuit manere vocatur autem ipsa villa Francia de hoc curtilo cum superposito et de ipsa vinea a presenti die et deinceps faciant in omnibus quicquid voluerint Et alias res mee proprietatis quas in ipsa villa visus sum habere que mihi legaliter obvenerunt dono atque transfundo in eorum dominatione ea ratione ut dum vivo usum et fructum habeam Et in alia villa que vocatur Tisiacus dono similiter res meas que mihi legaliter obvenerunt ea ratione ut faciant a presenti die et deinceps quidquid facere voluerint perpetuo Et in alia villa Potenciaco quicquid visus sum habere quodque restat ad inquirendum eo tenore ut dum vixero possideam post meum vero discessum ad locum prefatum revertantur cum omni integritate res supranominate Si quis vero hanc nostre donationis scripturam calumniare presumpserit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et a liminibus sanctorum extraneus efficiatur nisi resipuerit et secundum legem mundialem auri libras sex coactus persolvat una cum fisco Actum Cluniaco monasterio [] S Girberti qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogavit S Alexandre uxoris ejus que in omnibus consensit S Acardi S Suavi S Maingaudi S Sigbaldi S Ansberti Ego Rodulfus ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi anno ab incarnatione Domini DCCCCLII indictione X anno XVI regnante Ludovico rege