Charter Document - 02140822

Charter Document - 02140822


Charter Number: 02140822
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0952
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie sancti Petri Cluniensis quam domnus Emardus abbas ad regendum habere videtur Igitur ego Aylendrada femina in advocatione Achedeo quod mihi ad habitum suum commendavit et per andalancum mihi tradidit dono vobis rebus denominatas in pago Matisconense in agro Salorniacense sed in villa [Perciaco] quod est medietas de unam ecclesiam et aliam hereditatem que in ipsam villam habebat curtiferis cum edificiis vineis vircareis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus que in ipsa villa conjacet intus et foris cum exiis per suam jussionem ibi dono ad mensam fratrum et faciant rectores ejusdem ecclesie in servitio Dei et sancti Petri quicquit voluerint Si quis vero donationem istam contradixerit auri libram componat et firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum ad ecclesiam sancti Johannis foras murum S Aylendradane qui fieri et firmare rogavit S Beraldi S Tenquardi S Omberti S Gausperti S Aalgisi S Hildeberti Data per manu Berardi sub die sabbati IIII idus aprilis anno XV regnante Hludovici regis