Charter Document - 02140821

Charter Document - 02140821


Charter Number: 02140821
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0952
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter nos in Dei nomine elemosinarii Elgaudi ego videlicet Gyrburgis soror ipsius et nos fideles illius Manno Vualo Vuarinus Beroldus Teodericus Vuido donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniaco ipso nobis jubente quasdam res juris illius pro remedio anime ejusdem et pro animabus patris et matris ejus et pro omnibus parentibus suis insuper pro omnibus christianis vivis atque defunctis ut cunctis in commune proficiat que sunt site in pago Matisconense in villis his nominibus Taniaco Altariva Canmocello Quicquid ergo in denominatis villis predictus Elgaudus visus fuit habere totum Deo et prefatis apostolis ejus Petro et Paulo in cenobio Cluniense quod domnus Heymardus reverendus abbas ad regendum cum caterva monachorum tenere videtur et ibi Deo assidue servientibus die hac nocte quod eque predictus abbas regit donamus atque transfundimus ut rectores predicti cenobii Cluniensis de eisdem rebus faciant in omnibus sine ullius contrarietate quicquid voluerint a die presenti et deinceps Hoc sunt servis et ancillis utriusque etatis vineis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus domibus edificiis cum omni supraposito cultis et incultis exitibus et regressibus cum omni integritate et cum omnibus adjacentiis quatinus prefati loci rectores prelibatas res jure perpetuo teneant et possideant et pro ipsis Deum ac predictos apostolos ejus familiariter interpellent Si quis vero quod evenire non estimamus aliquis ex heredibus ejus aut propinquis seu aliqua obposita persona contra hanc donationem aliquam litem commovere temptaverit primum iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra viventium et deleat nomen ejus de libro vite nisi cito resipuerit fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Dathan et Abiron quos terra aperto ore deglutivit et infernus vivos absorbuit et omnes maledictiones que in libro legis Moysi conscripte sunt super eum descendant et omnem incurrat dampnationem secundum vero mundialem legem his quibus litem intulerit XV libras auri cogente judiciaria potestate coactus persolvat et conatus illius nullum consequatur effectum sed hujus donationis firmitas omni corroborata auctoritate in perpetuum inconvulsa permaneat stipulatione subnixa Signum Gyrburgis Deo dicate sororis ejusdem S Vuarini sacerdotis S Vualonis S Beraldi S Teoderici S Vuidonis elemosinarii Elgaudi qui fieri et firmare rogaverunt S Rotlandi S Fulcherii S Duranni S item Vuidonis S Vuikardi S Odonis S item Teoderici S Costabilis S Isoardi Clemens ad vicem cancellarii scripsit et datavit feria III mense martio anno XVI regnante Hludovico rege