Charter Document - 02140818

Charter Document - 02140818


Charter Number: 02140818
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0951 - 0952
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et beate Marie virginis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato cui vocabulum est Cluniacus in pago Matisconensi sito et cui preest domnus Heymardus abbas Nos igitur in Dei nomine Guarulfus et uxor mea Alsoendis donamus aliquid ex rebus nostre proprietatis ad prefatum locum Cluniacum in villa que vocatur Ad Montetum hoc est ipsam villam totam et quicquid in villa Petronna et in villa Berneto et in Filnarias visi sumus habere totum et ad integrum ad sepe jam dictum locum Cluniacum in stipendio et alimonia fratrum ibidem Deo servientium tradimus quatinus ipsi pro nobis in suis orationibus Deum exorare satagant Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in agro Margonico in villis jam denominatis quas a die presenti de nostro jure in dominio rectorum prelibati loci transfundimus cum omnibus appenditiis suis hoc est campis pratis vineis silvis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus quesitum et inquirendum Si quis vero quod futurum minime esse credimus nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumpniam movere temptaverit nullatenus ad effectum perducere valeat sed magis cogente judicaria potestate cui calumpniam intulerit auri libras IIII persolvat hec autem carta donationis a nobis libentissime facta firma et stabilis omni tempore permaneat cum stipulatione subnexa S Guarulfi S Alsoendis uxoris ejus qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Girburgis Deo sacrate S Isembardi S Guiliberti S Walonis S Beraldi S Teoderici Actum Branciduno anno XVI regnante Ludovico rege Clemens rogatus scripsit