Charter Document - 02140812
Charter Number: | 02140812 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quod ad futurorum noticiam perveniri convenit scripture vinculis necesse est annotari Unde notum facere omnibus volo ego Torencus vocabulo quod meorum peccaminum molem considerans et tremendi juditii examen pertimescens ac perpendens supplicia impiorum et merita justorum que post cursum vite hujus miserrime pro meritis suis accepturi sunt trado sacrosancto Cluniensi monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato aliqua de rebus juris mei ob salutem anime genitoris mei et mee quatinus ad placandam redemptoris mei iram eos in futuro patronos habeamus sciens nempe eos multum tanquam duo candelabra in conspectu ejus lucentia posse juvare eos qui ad patrocinium eorum confugiunt Ecce res ipse sunt site in pago Matisconensi in agro Donziaciacense in ipsa villa hoc est curtilus cum omni superposito et vinea insimul se continens ubi Gondoenus visus fuit manere Pratum autem quod Al Fosat vocatur et alium campum vocatur Ad Sorbario similiter dono etiam illa colonia in villa Buferias quam genitor meus nomine Odbertus de Mainardo adquisivit ad integrum et omnia supradicta concedo ea scilicet ratione ut dum mihi vita comes fuerit teneam ac possideam et omni anno censualiter quasi pro vestitura in festivitate sancti Petri II denariatas de cera persolvam Post discessum vero meum revertatur ad prefatum locum remota omni ambiguitate atque alicujus calumpnia ad faciendum quicquid ejusdem loci rectoribus placuerit Quod si forte ullus heredum vel heredum meorum aut aliqua submissa persona diaboli fascibus inflammatus quod minime venturum credo hanc elemosinam everte[re] conatus fuerit Dei omnipotentis iram et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat nisi resipuerit et non quod repetit valeat sibi vendicare sed a liminibus sancte Dei ecclesie alienatus juxta mundanam legem auri libram cogente juditiaria potestate coactus exsolvat et elemosina nostra ultronea facta semper rata et inconvulsa consistat stipulatione subnixa Actum Lordono castello S Torencii qui hanc donationem fieri et firmare rogavit ac roborandam testibus subnotatis tradidit S Gontardi S Umberti S Gotberti S Lamberti S Gonterii S Alberti Item alterius Gonterii S Gontardi Ego Deodatus nomine scripsi dictavi rogatus die veneris mense julio anno XVI regnante rege Ludowico